monumenta.ch > Ambrosius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 5, 20
Pone accidere haec quae gravia ad vim doloris feruntur, caecitatem, exsilium, famem, stuprum filiae, amissionem liberorum. Quis neget beatum Isaac, qui non videbat in senectute, et beatitudines suis benedictionibus conferebat ? Annon beatus Iacob qui profugus patria domo, mercenarius pastor exsilium sustinuit, filiae pudicitiam ingemuit esse temeratam, famem pertulit ? Non ergo beati quorum fide Deus accipit testimonium, cum dicitur: Deus Ahrabam, Deus Isaac, Deus Iacob ? Misera est servitus, sed non miser Ioseph; immo plane beatus, cum dominae libidines in servitute positus coerceret Quid de sancto David loquar, qui trium filiorum deploravit obitum , et quod his durius, incestum filiae ? Quomodo non beatus, de cuius successionne beatitudinis auctor exortus est, qui plurimos fecit beatos? Beati enim qui non viderunt et crediderunt . Fuerunt et ipsi in sensu infirmitatis, sed evaluerunt de infirmitate fortes. Quid laboriosius autem sancto Iob vel in domus incendio, vel filiorum decem interitu momentaneo, doloribus corporeis? Numquid minus beatus, quam si illa non pertulisset, in quibus magis probatus est ?